monumenta.ch > Plinius > sectio 117

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 117
{XXXIX} Cinnabari veteres quae etiam nunc vocant monochromata pingebant. pinxerunt et Ephesio minio, quod derelictum est, quia curatio magni operis erat. praeterea utrumque nimis acre existimabatur. ideo transiere ad rubricam et sinopidem, de quibus suis locis dicam. cinnabaris adulteratur sanguine caprina aut sorvis tritis. pretium sincerae nummi L.